Charter Document - 05090263

Charter Document - 05090263


Charter Number: 05090263
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Oddo filius Hugonis qui frater fuit Abbatis Oddonis propter quandam vineam quam sibi cuncessit habere Domnus Abbas Stephanus post obitum patris sui scilicet supradicti Hugonis seipsum spopondit permanere in servicio et in fidelitate sancti Petri et Monachorum sicuti liber Et tali modo si ipse absque proprio herede moriatur qui non sit de ancilla sancti Petri ipsa supradicta vinea et quicquid ibi edificatum fuerit veniat in jure et in proprietate sancti Petri et Monachorum pro anima ejus sin autem ancillam sancti Petri acceperit infantes ejus vineam possideant quamdiu servierint et per istam pactionem si circa nos morte preoccupatus fuerit quasi nostrum Commissum obtinebimus