Charter Document - 05090262

Charter Document - 05090262


Charter Number: 05090262
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1084 - 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Omnibus qui has legerint vel audierint notulas certum fiat quod in die illa quando corpus Humberti Bruni Fontisvenne Senioris apud Besue Monasterium traditum fuit sepulture consilio et laude Rotberti Lingonensis Episcopi et fratrum et Militum et clientum supra taxati Humberti uxor ejus pro ejus anima in illa die dedit Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie Capellam de castro Fontis venne et illam partem quam habebat in Ecclesia Sancti Valentini de Luvocurte habendum et possidendum jure perpetuo Nec non et duos cyphos argenteos tali pacto ut annuatim in suo anniversario ejus memoria et antecessorum suorum fideliter celebraretur in conventu Monachorum Ut hec Carta inconvulsa permaneat subscribamus ei testes idoneos Signum Rotberti Episcopus Willelmi Comitis Burgundie Rainaldi filii ejus Widonis de Raiaco Widonis de Burgundione villa Hugonis de Bellomonte Lebaldi de Domno Petro Heinrici de Novavilla Heinrici de Firmitate Rotberti Capellani et aliorum multorum De Monachus Signum Gausberti Abbat Warnerii Prepositi Benedicti Prioris Fontisvenne Constantii Facta sunt hec regnante Philippo episcopatu Rotberto