Charter Document - 05090253

Charter Document - 05090253


Charter Number: 05090253
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte ac individue Trinitatis Dignum duximus litteris adnotare quod Arlebaldus Prepositus sancti Petri de Belenava reddidit Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie omne fedum quod habebat de Abbate et de Monachis super Mansos de Arcione sicut supradiximus omnem consuetudinem et quicquid calumpnii vel juris habebat super supradictos super altare in dono posuit pro sua anima suorumque antecessorum ipse et uxor ejus et filii ejus eternaliter Et propter hoc ut hec donatio inconvulsa permaneat dedit illi Albricus Monachus qui tunc temporis Arcionem gerebat duas eminas frumenti et unam vaccam et redemit illi de Ranaldo de Miribel quinque eminas annone quas perdiderat apud Cuseriacum cum quadraginta solidis Huic rei adsignamus testes Sig Stephani Abbat Wilenci Johannis Joffredi Et de familia sancti Petri Othberti Hugonis Gisleberti Nerduini Johannis et aliorum multorum