Charter Document - 05090246
Charter Number: | 05090246 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sanctorum Patrum exemplis pie considerationis oculum ad imitationem infigentes nos qui regimen sancte Ecclesie suscepimus necessarium immo equum et salubre esse cognoscimus eam fideliter ordinare et in ea quicquid boni ordinate disponimus ne citius destruatur aut pereat sapienter providere Notum igitur facimus omnibus tam presentibus quam futuris nostris successoribus ego Stephanus Abbas Besuensis Ecclesie ceterique qui mecum sunt ejusdem cenobii Provisores quandam vineam quam apud Gibriacum Frater Johannes emerat nos cum vineis de quibus vinum ad commune deportatur cellarium terminasse sibi etiam cunctisque post eum venturis quicquid terre sive vinearum atque consuetudinum apud Mercenniacum habebamus id concessisse quatenus ex reditibus earum ea que sunt in nostre Ecclesie ministerio apta comparentur et insuper altare sancti Martini in sinistra parte situm Monasterii exinde jugiter illuminetur Quod statutum litteris inprimentes auctoritate qua debemus inviolatum permanere precipimus Signum Domni Stephani Abbatis Warnerii Prioris Wilenci Johannis et ceterorum Monachorum