Charter Document - 05090245

Charter Document - 05090245


Charter Number: 05090245
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Euvangelice auctoritatis exemplo didicimus quod servus fidelis et prudens in modico a Domino Jhesu supra multa constituetur Studui igitur ego Johannes terram que circa basilicam sancte Marie jacet Ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli revocare que jam diu aliquo modo distracta steterat sicut infra docebimus Domnus namque Abbas Oddo dederat eam Warnerio Patri Ulgerii excolendam et ad plantandam vineam ut in vita sua illam teneret post decessum vero Ecclesie redderetur Sed eo mortuo haud ita evenit Cum enim filio ejus Ulgerio predicto pecunias deberet Ecclesia concessit ei D Abbas Stephanus terram illam eo modo quo pater ejus habuerat Ego vero cupiens talentum mihi creditum ampliare donavi Ulgerio CXX solidos id est sex libras et ipsi ac filii ejus quicquid in terra illa clamabant Deo et sancto Petro in manu Domni Abbatis Stephani reddiderunt Domnus autem Abbas Stephanus donavit et concessit eam secretario Monasterii per manum meam in perpetuum habendam libere absque censu et omni consuetudine que de aliis vineis persolvitur Concessit etiam eam consuetudinem quam Warnerus et Wigerius habuerant scilicet ut de sylva illa quam Castanetum vocamus liceret in vinea illa fieri perticas furcas paxellos et quicquid in ea opus fuerit Et ut hec Carta inconvulsa permaneat adsignamus etiam testes Signum Domni Stephani Abbatis Warnerii Prioris Johannis Secretarii Theoderici Prepositi Landrici Giraldi De Laicis vero Otberti cocci Martini Clerici Ulgerii Amalberti Giraldi Stephani de Beria Formati Petri Humberti et Warnerii filiorum Ulgerii