Charter Document - 05090243
Charter Number: | 05090243 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | Undefined |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Cum precedentium Patrum statuta a posteris cotidie videamus dissolvi et ea que in mundo firmius stare videbantur aut jam ceciderint aut casum minitentur ne dum verba que cum formari ceperint jam non sunt litterarum tenaci memorie commendare studuimus qualiter inter Monachos sancti Leodegarii ex diutina contentione pax et concordia firmata sit Hec vero contentio fuerat de decimis duarum Ecclesiarum sancti Petri videlicet Danblin et Danbrun et de una sylva quam Fererarias vocant et de uno campo Placuit itaque Rotberto venerabili Lingonice sedis Episcopo Stephanum Besuensem Abbatem et Hugonem Antisiodorensem illius loci videlicet sancti Leodegarii Abbatem Jerentonem quoque Divionensem convocare ac demum predicta contentio hoc modo terminata est Laudatum est atque sanccitum ab Abbatibus Stephano Besuensi et predicto Hugone Antisiodorensi et Roberto tunc temporis Priore sancti Leodegarii et ab utriusque partis hominibus quod parrochiani S Leodegarii ex eo quod in ipsis parrechiis videlicet Danblin et Danbrun laboraverint medietatem decimarum secum deferent et medietatem Ecclesiis relinquent in predicta sylva quam Ferrarias vocari diximus communitatem nostri homines et illorum habebunt de tribus sylvis sancti Leodegarii quarum hec sunt nomina Granzuvaure Chalmes Droul faciet Monachus qui Arcioni erit domum suam et ut vulgariter dicitur Aasimentum domus sue In predictam sylvam quam Ferrarias vocari diximus si laboratum fuerit cujus erit fundus terre ipsius erit et tertia Pasturam in nostris et illorum terris communem habebunt utrumque sine dampno tantum Et si damnum factum fuerit si sine clamore redditum fuerit pax erit Quod si clamor ad Dominum pervenerit dampnum restaurabit et legem Domino persolvet ipse qui damnum fecerit Campum illum qui est intra terram ville que dicitur Trescasas sicut fuerat monstratus et aratus dimisit Dom Abbas Stephanus Besuensis S Leodegario et Dom Hugoni Autisiodorensi Abbati Facta est hec concordia in uno campo super Cyriacum ab Abbatibus Stephano Besuensi et Hugone Autisiodorensi Ex Monachis Besuensibus affuerunt Warnerius Prior Lebaldus Alberius qui Arcioni morabatur Landricus frater Hugonis cognomento Columbe De Monachis Autisiodorensibus affuerunt Rotbertus Prior de sancto Leodegario Itherius secretarius Enielbertus Artaldus Prior de S Marcello Ex Militibus Humbertus de Lissei et Oddilo frater ejus et Hugo Columba Wido de Agullim Wido de Danbrun et Humbertus frater ejus et Hugo Prepositus de S Leodegario Emelbertus Prepositus Autisiodorensis De familia sancti Petri Arlebaldus de Balenava Prepositus Otbertus Coccus Gislebertus famulus De familia S Leodegarii Hugo de Balenava villicus et Oddilo Paganus Prepositus de Magnei et Humbertus et Hugo fratres ejus Petrus de Mosteriolo Acta sunt hec anno ab Incarnatione MCVIIII Indictione II Epacta XVII Concurrente IV Hlucdowico Rege filio Philippi regnante Anno II Imperii ejus Episcopali Cathedre Lingonensium presidente Domno Rotberto qui hoc placitum tenuit et hanc concordiam laudavit Die XXVIII mensis Octobris Considerans etiam Dom Stephanus Abbas Karitatem refrigescere veritatem a filiis hominum diminui nec solum largitiones que olim fiebant Ecclesiis Dei maxima ex parte remanere verum etiam largita auferri Romam peciit et ad eum qui tunc Apostolice Cathedre sedebat Papam Domnum videlicet Paschalem accessit et B Petri auctoritate nec non et illius qui tunc loco ipsius universalis atque Catholice Ecclesie curam habebat predicti Pape privilegio inviolabili confirmari fecit quecumque istud Besuense Cenobium possidebat sive in futurum concessione Pontificum liberalitate Principum vel oblatione fidelium juste atque canonice posset adipisci Potitus autem eo quod quesierat ea que retro sunt obliviscens et in anterioribus se extendens pericula et labores vite [hyemps enim erat] parvi pendens non reminiscebatur pressure propter gaudium subsecutum Nos vero exemplum Privilegii illius curavimus subscribere infra