Charter Document - 05090240

Charter Document - 05090240


Charter Number: 05090240
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1100 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus modo viventibus post nosque futuris quod Giraldus noster villicus de Luco multociens discordatus est a nostro servitio propter quasdam injurias quas faciebat de terris nostris que non pertinebant ad suum fedum De qua re Dom Abbas Stephanus per consilium fratrum volens terminare ex utraque parte pacem et concordiam suo jussu et jussu Giraldi per Monachos et per Laicos fecit inquirere ad purum feodum Giraldi de villicatione Inquisitione facta inventi sunt quinquaginta duo jugera terre et quatuor falces de prato Hec jugera terre et has falces de prato concessit Dom Abbas Stephanus et Monachi nostri supradicto Giraldo decimum de viciis ad suum fedum medietatem quoque illius annone que vocatur Ungranus de qua erat contentio inter illum et Monachos quam ibi ex toto dimisit scilicet in supradicto placito Dom Abbas et Monachi concesserunt ei illam supradictam medietatem Ungrani tempore vite sue et non amplius propter misericordiam et bonum finem et in uno quoque anno examen de horreo Monachorum vel unum becharium hoc est medietatem emine de frumento vel de sigilo Hoc concessit D Abbas Steph per consilium fratrum Giraldo ut fidelis permaneret sancto Petro et Besuensi Ecclesie melius quam antea fuerat ipse et frater ejus Olardus Hujus rei adsignamus testes Signum Stephani Abbatis Widonis Prioris Wilenci Albrici Landrici Teoderici De Laicis Giraldi Olardi de Luco Hugonis villici Euvrardi Giraldi filii Gunterii Giraldi Hugonis famuli et aliorum multorum