Charter Document - 05090220
Charter Number: | 05090220 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1100 - 1110 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dignum duximus memorie tradere quod Hugo cognomento Rubeus et uxor ejus cognomento Regina per mansum Stephani Abbatis dederunt Deo et sancto Petro et Besuensi Ecclesie terram que dicitur de Romanisca ad integrum cum omnibus appendiciis suis in quocumque loco jaceret cum servis et ancillis nec non et Ecclesiam de Verona Tali pacto si supradicta matrona vivens vellet ire ad Besuam post obitum viri sui susciperent eam Monachi cum terra procurandam Sin autem nollet usque ad mortem post obitum suum reciperet Ecclesia terram suam cum omni libertate et cum servis et ancillis sicuti supra taxatum est Pro hac quoque elemosyna dedit Domnus Abbas Stephanus et viro et mulieri societatem et omne bonum quod factum fuerit in Besuensi Ecclesia usque ad finem mundi pro remedio animarum suarum suorumque antecessorum fidelium Ut hec traditio firma permaneat asignamus ei testes Signum Ulrici Militis qui fuit frater Hugonis Widonis Militis filii ejus Richardi Militis de Vercillis Widonis fratris ipsius Widonis Capellani Petri Presbyteri Rogerii qui fuit filius Hugonis Duranni de Maiasco Fanuelis et aliorum multorum De Monachis autem Stephani Abbatis Warnerii Prioris Wilenci Widonis Capellani Albrici