Charter Document - 05090210

Charter Document - 05090210


Charter Number: 05090210
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus qualiter homines nativi de villa que dicitur Burburena commanentes in Besua post conbustionem domorum quas in nostra terra primitus habuerant alias reedificare cupientes ad Abbatem loci istius nomine Stephanum convenerunt reedificandi licentiam querentes Quibus ipse ait Absit ut umquam deinceps in nostro fundo ita mansiones habeatis sicuti actenus habuistis nisi consuetudinaria servitia reddideritis sicut nostri et alii faciunt qui in nostra potestate consistunt Si autem nolueritis construendi ulterius licentiam a me non consequemini Hec autem verba Abbatis videlicet illi audientes inter se consilium inierunt et cum eo pactum firmiter statuerunt ut deinceps unusquisque de generali placito tantummodo duodecim nummos persolveret alias vero consuetudines facerent excepto carritum vini de Gibriaco nisi per suam bonitatem aliquis ex eis vellet facere Constituit etiam ipsis idem Abbas Stephanus ut nec ipse nec aliquis in posterum super eos talliam faceret alias vero consuetudines ab eis exigeret Et hoc etiam statuerunt ut si quis illorum injuriam a Monachis vel a servis sancti Petri pateretur nullam proclamationem neque alienam justiciam quereret donec justicia Abbatis et Prepositi Monasterii ei deficeret Signum Stephani Abb Landrici prepositi Ex familia vero sancti Petri fuerunt illic tunc multi Sig Aydulfi Giraldi Albrici Villici de Burburena villa et aliorum multorum