Charter Document - 05090207
Charter Number: | 05090207 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1088 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notificetur cunctis qui has legerint vel audierint litteras quod Domnus Stephanus Besuensis Abbas Widrico Clerico de Orgis scilicet nepoti Widrici Prepositi dedit medietatem Capelle de Monte Salionis tempore sue vite tali pacto et tali ratione ut per hanc partem ex toto servitium faciat et fidelis sancto Petro et Besuensi Ecclesie et supradicto Abbati exsistat Si autem ipse vel Presbyter Capellanus qui ibi pro eo Vicarius fuerit de nostra divisione aliquid male subripuerit vel de fraudaverit ammonitus inde se et Presbyterum apud Besuam representet coram Abbate propter justiciam faciendam sicut suus homo Si quoque Domnus Abbas in longinquo itinere ire voluerit supradictus Clericus paratus cum suo equo ad sibi serviendum existat Hoc [] diximus tempore sue vite agat post mortem vero ejus in manu Abbatis et in potestate redigatur Huic subscriptioni adsignamus testes Signum Stephani Abbatis Widonis Prioris Wilenci Johannis Warnerii Landrici Albrici Joffredi De Laicis Widrici Prepositi de Monte Salionis Girberti de Miribello Oberti cocci Hugonis famuli