Charter Document - 05090199

Charter Document - 05090199


Charter Number: 05090199
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: Undefined
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Agnoscat hoc vita credentium quod res nulla melius in factis hominum quam elemosyna que bono fit animo reddit placabilem Deum dicente Scriptura Sicut aqua mortificat ignem sic elemosyna occidit peccatum Ergo de hac sententia non surdi sed fideles auditores fuere duo fratres Humbertus Rufus et Wido filii Humberti Fontisvenne Hii in flore juventutis sue pro remedio suarum animarum suorumque majorum fidelium Ecclesias quas de proprio jure retinebant citra aquam que Asmantia dicitur Deo et sancto Petro et Besuensi cenobio concesserunt ut caritas altius firmaretur apud Bisonticam civitatem secus Basilicam sancti Vincentii in presentia Hugonis Archiepiscopi supradictas Ecclesias Stephano Abbati et Besuensi Ecclesie perpetualiter tradiderunt Licet scire quartam partem Basilice sancti Martini de Monasterio et quicquid habebat Ecclesia sancti Christophori Canlintensis et quartam partem Ecclesie sancti Mauricii de Sivoio medietatem Ecclesie Fontis venne ville similiter capellam de Castro simili modo Ecclesiam de Luvocurte sub tali testimonio Sig Hugonis Archiepiscopi Mainerii Archidiaconi Bernardi Magistri Ermuini Sewini In ipsa die predictus Episcopus annuit Stephano Abbati omnes Ecclesias licenter habere quas posset aquirere in Diocesi sua Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MXCVIII Indict VI Epact XV Urbano Papa presidente Rome Henrico Imperante in Romano imperio