Charter Document - 05090196
Charter Number: | 05090196 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1093 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus Christi qualiter media pars Ecclesie de Sivoio subnixa est Ecclesie Besuensi Abbas Stephanus vir Religiosus dum remigando per Segunnam ad Ecclesiam Besuensem remearet ab Hermuino orto nobili progenie in ea villa hospicio susceptus est Benignissimo amore eum suscepit atque omnem humanitatem hospitalitatis ei exhibuit et in crastino die pro eternis peritura commutans in portu Prantenensi mediam partem Ecclesie de Sivoio et Ecclesiam S Dionysii in eadem villa sicut erat sibi in patrimonio anima sua antecessorumque suorum sub testimonio legali per manus supradicti Abbatis tradidit Apostolis scilicet Petro et Paulo Ecclesie Besuensis Acta sunt hec anno ab Incar Dom MXCIII Indict I Epact XX Luna VIII Regnante Imperatore Heinrico anno XXXIV Principante Stephano Comite Hugone Archiepiscopo Archiepiscopalem Cathedram tenente Si quis hanc Kartam violaverit separetur ab Angelorum choris societurque Datan et Abiron hic et in eternum in inferno inferiori Signum testium nostrorum Signum Hermuini Aimonis Lavenche Giraldi Albrici Teberti Stigandi Ego Godefredus Cancellarius Abbatis dictavi et bene subscripsi