Charter Document - 05090194
Charter Number: | 05090194 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | Undefined |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Videtur haud incongruum lineam generis ipsius paululum adtingere quoniam solet plerumque nobilitas et sibi ad conservandam humilitatem et Ecclesiis Dei ad resistendum raptoribus plurimum prodesse Exstitit itaque patre nobilissimo progenitus Joffredo nomine qui et ipse non solum Consul sed etiam a patre et avo Consulibus originem duxit De matre vero prefati Domni Stephani quid dixerim nisi quod ex utraque parte patris videlicet et matris ex progenie Consulum immo ab ipsis Consulibus est generata Fuit namque Arnulfi nobilissimi et audacissimi Consulis de Risnel filia matrem habens clarissimi Consulis Gerardi de Fonvenz filiam Quod autem iste leonum catulus in agnum primo mutatus postea ut aries ad defendendum eam cornibus et ad generandum in ea spirituales agnos in Ecclesia sit constitutus fuit hoc gratia Dei fuit hec mutatio dextere excelsi Volo si possim quamvis non faceto vero tamen sermone percurrere qualiter iste leonem rugientem reliquerit et leonem de tribu Juda secutus sit et qualiter ab agno inmaculato agnus effectus sit ut sequatur cum quocumque ierit In diebus illis vocavit sponsus ad se sponsam suam Christus videlicet Ecclesiam venire a cubilibus leonum et montibus Leopardorum per montem myrre et colles Libani Principes enim qui prius fuerant similes leonibus propter crudelitatem et terrorem et leopardis propter diversarum iniquitatum varietatem ysopina humili scilicet confessione mundati per myrream mortificationem libanino candore sunt super nivem dealbati Horum vero exstitit caput et Dux quidam Comes Francorum nobilissimus Simon nomine Rodulfi Comitis Hic divina respectus misericordia mundum fugientem fugit et Christum vocantem se secutus est Expetiit autem cenobium sancti Eugendi Jurensis ibi Christo se sacrificaturus Premiserat ante se duos illustrissimos viros Domnum Rodulfum et Dom Franconem secum vero duxit Domnum Rotbertum Dom Arnulfum et Dom Warnerium Hi omnes et secundum genus seculi clarissimi et secundum Deum nobilissimi postea se holocaustum Deo obtulerunt Erat adhuc Domnus Stephanus [de quo nobis sermo] tenellus militaribus tamen armis decoratus sed saniori usus consilio immo Deo inspirante Patres predictos secutus seculari balteo abrenuncians Christique jugum suscipiens in prefato cenobio monachilem vitam arripuit ibique sub Domno Hunaudo Abbate per decem annos se in Dei servitio mactavit Deinde Cluniacum expeciit ubi cum avunculo suo Domno Widone Priore Magno per annum demoratus est Quo Widone postea pro Religione et sanctitate vite facto Abbate ipse eum Pictavis sequutus semper seipso melior efficiebatur Novissime ad Monasterium suum regressus apud Barrum cellam sancti Eugendi missus est Fiebant hec omnia Dei dispositione sine cujus nutu nec passer cadit super terram Hic igitur inventus est Domnus Stephanus ac venerabili prefato Rotberto Lingonensi Episcopo et ab Abbate suo huic loco concessus quamvis renitens Abbas effectus est anno Incarnationis Dominice MLXXXVIII Ind XI Epacta XXV Jam vero quanta cura quanto studio hunc locum emendare et augmentare studuerit et si cessent verba ipsa testantur opera Nam quamvis Monasterium istud a quingentis aut eo amplius annis primitus fuerit constructum a tempore Domni Stephani Abbatis videtur sumpsisse principium ita omnia innovata omnia sunt in melius inmutata Nam quocumque gradiebatur hoc illi erat desiderium hec illi mentis cupiditas ut si alicubi aliquid vidisset honestum aut Ecclesie sue necessarium aut illud ipse asportaret aut simile in Ecclesia sua ipse construere In Religione vero ita refloruit locus iste in diebus illius ut usque ad mundi dominam Romam famosum nomen haberet Besua et per totam Galliam usque ad maris littora Unde factum est ut cum primum huc veniret vix viginti essent Monachi in diebus vero ipsius quinquaginta seu sexaginta Deo servientes et victus ac vestitus necessaria accipientes Si vero cumputemus eos qui in Cellis nostris extra Besuam habitant numerus usque ad centenarium consurget Sed et illud est ei a Deo prestitum quod in diebus ejus aliqui conversi ad Dominum et ab eo in hoc loco accipientes Religionis habitum postea facti sunt et ipsi lumen Ecclesiarum Preficitur namque Ecclesie sancti Michaelis Ternoderensi Domnus Widdo Abbas Preficitur Ecclesie sancti Sequani Dom Heinricus Abbas Preficitur Domnus Eustasius Ecclesie Noviomensi sancti Eligii Preficitur Ecclesie S Johannis Dom Godefredus Et quamvis ipse non fuisset noster Monachus de nostro tamen Monasterio est assumptus Sed et alii quam plures sub eo emulatione paterna ducti in edificando et adquirendo eum imitabantur Patrem et hanc Ecclesiam dilataverunt exornaverunt et munierunt ut matrem De edificiis et adquisitionibus tam intra Besuam quam extra de instauratione corporis ipsius Monasterii seu officinarum de Bibliotheca tam veteris quam novi testamenti de ornamento Ecclesiastico in tabulis in capsis in calicibus in crucibus in turibulis in vestimentis ad officium Ecclesiasticum pertinentibus de cappis et cortinis de palliis et signis ab eo et aliis fratribus et filiis hujus Ecclesie ipsius tempore comparatis et huic loco collatis aliquantulum latius in sequentibus disseremus Nunc interim dicamus de Ecclesiis que huic loco in diebus ipsius collate sunt tam in hoc Episcopatu quam in aliis Ecclesia sancti Symphoriani de Albiniaco Ecclesia sancti Benigni Ecclesia sancti Christofori Canlintensis In Episcopatu Tullensi Ecclesia sancti Willegaudi apud Romonem castrum Et hec qualiter et a quibus sint collata carte huic ipsi libello inserte ostendunt