Charter Document - 05090192

Charter Document - 05090192


Charter Number: 05090192
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum esse volumus presentibus et futuris quod Fulco et Joffredus filius ejus salvamentum sive commendationem quam in Nerontis villa accipiebant proclamatione facta a fratribus apud Ducem Hugonem et Comitem Willelmum in generali placito ipsis presidentibus Besue et ceteris quibusque nobilibus viris instantibus sancto Petro et Monachis eo tenore dimiserint ut quicquid sibi juste preteriti temporibus Monachi poterant in causa violentie et tortitudinis preter fundum terre et caput hominis ullo modo imputare id totum remitteretur et predicte ville habitatores a suprascripta calumpnia et omnibus injuriis vel tortitudinibus perpetuo liberi manerent Que remissio ut perpetue firmitatis obtineret vigorem et nullus de eorum heredibus ullo modo supradictam violentiam posset repetere rogaverunt eam annotari litteris et ad futurorum memoriam artius retinendam signatorum vel testium nominibus confirmari Sig Hugonis Ducis Willelmi Comitis Widonis Comitis Matisconensis Girardi Fontisvenne Widonis Wangionis Rivi Pontii Glane Aldonis Tilecastri Sewini Wldenaii Gisleberti Actum publice Besue in publico conventu anno ab Incarnatione Domini MLXXVI Indict quarta decima Imperante Philippo Francorum Rege Hugone Duce presente et Willelmo Comite Burgundie II Kal Junii die Martis Igitur postquam Raimardus Episcopus hujus diei lucem clausit ute presentis finem faciens secundum quod scriptum est Plures facti sunt sacerdotes eoquod morte prohiberentur permanere necessarium fuit loco ipsius alium substituere Et quoniam ipse Rainardus satis clare et gloriose Lingonensem rexerat sedem omnium quotquot cum Pastorem habuerant animos in desiderium et emulationem hanc accenderat ut Deo favente immo Deo donante talis sibi constitueretur Pastor qui Domini Rainardi sicut successor ita foret etiam imitator Quid plura Domnus Rotbertus eligitur satis et ipse clarus in omnibus ex Francorum Regum prosapia editus frater autem Ducis cognomendo Borel Fuit statura non nimium longus nec tamen brevi sed medie temparata Et quamvis gemine scientie eloquentia floreret verba ejus rarissima nisi forent necessaria Ut ergo dignum erat communi voto tam Cleri quam populi Rotbertus eligitur et Pontificali decoratus insula Ecclesie Lingonensi Pontifex preficitur Ingrati videremur si eorum que huic Ecclesie contulit beneficiorum inmemores silencio contegi pateremur Primo itaque dicamus qualiter ipse Capellam castri qui Fons Venne dicitur Deo et sancto Petro Ecclesie Besuensis contradidit