Charter Document - 05090191
Charter Number: | 05090191 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1083 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Constat omnes perfectionis summam volentes arripere Dominici precepti regulam mentis oculis anteponere quo suum quemque pro ipso sua distrahere et pauperibus mandat devote distribuere Quia talium justicia per cuncta manebit seculorum volumina et cornu ipsorum id est remuneratio certaminis eorum celesti exaltabitur in gloria cum ad celestes thesauros translata terrena patrimonia dantibus proderunt in perhenni vita Hac ergo spei fiducia confortatus ego Pontius castelli Bellijoci dominus Redemptori omnium volo tradere de meis rebus que mihi jure hereditario relicte sunt a parentibus Do itaque Deo et sancto Petro Besuensi capellam constructam in honore sancti Valeriani cum honore et libere sicut hactenus visus sum habere fratre meo Ermuino laudante cum vinea et campum usque ad petrosam et usque ad fontem et quicquid de sylva que est juxta vineam Monachi vel homines illorum ad culturam agri poterunt trahere Nec non etiam de illa sylva que inter Ecclesiam et Sagonnam flumen est quicquid ad usum prati ipsi et homines eorum voluerint adquirere Concedo etam mercatum cum omni libertate et omnes consuetudines quas ego et frater meus videbamur habere aliamque consuetudinem pastionis quam nos et homines nostri in cunctis sylvis que in circuitu castelli Bellijoci sunt habent Monachi et homines illorum similiter habeant ita ut homines illorum nostre partis pastionaticum ipsis Monachis solvant et materiam edificandi domos ipsis et hominibus eorum qui illic voluerint remanere concedimus ex sylvis nostris sine precio et inventionem venationis sive apum que nostre partis est et quam homines illorum invenerint Monachis concedimus et totius culture terre quam eis damus decimas et tercias Monachi habeant et ubicumque carruca illorum cujus cumque hominis terras infra parrechiam exercuerit damus eis decimas De latrocinio vero vel qualicumque proclamatione ex delicto in ipsa terra conmisso Monachis concedimus legem et errantem et vetitum legaliter habeant et nullius districtione judicabitur deprehensus nisi judicio Monachi Si autem homo Monachorum delictum conmiserit nullius violentia constringetur antequam proclamatio ad Monachos facta fuerit et si Monachi rectitudinem executi non fuerint ad Abbatem prius ipsa proclamatio referatur Actum publice Bellojoco vigilia Ascensionis Domini Anno ab Incarnatione Domini MLXXXIII Hugone ex Notario Archiepiscopatum Bisonticensis Ecclesie gubernante Philippo Francorum Rege existente Oddone Ducatum Burgundie regente Rotberto fratre ejus Lingonensis Ecclesie presulatum moderante Willelmo Comite in rebus prospere agente Gausberto Besuensis Abbatie moderamina providente Sig Pontii Hermuini Herluini Walterii Vice Comitis Heurelmi et Pontii alterius