Charter Document - 05090189
Charter Number: | 05090189 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte Trinitatis et unice Deitatis Noverit omnis seculorum tam presentium quam futurorum successio quod Domnus Rainardus Lingonensis Episcopus petent Abbate Gausberto et ejusdem loci Monachis fecerit liberam sancti Remigii Ecclesiam ab omnibus consuetudinibus que in polyptyco continentur paratas sive debitum quod in Synodo debebat Presbyter remittens ita tamen ut Presbyter quidem ad Synodium consuetudinaliter con ceteris pergat censum vero alium nullum persolvat Quod ut immobile perseveraret jam dictus Pontifex exemplar hujus subscriptionis firmitatisque fieri jussit ne quisquam suorum successorum hanc donationem evacuare presumeret interminationem dampnationis perpetue ab omnipotente Deo sustituens qui huic notioni infracturam temptaverit inferre Actum Lingonis in plenaria synodo anno ab Incarnatione Dominica MLXXX Indictione III Signum Rainardi Episcopi qui hanc noticiam fieri jussit Tocius sui synodalis conventus Archidiaconorum suorum seu Decanorum Signum Girardi Archidiaconi Erleii Archidiaconi Walterii Decani Hugonis de Butgiaco Canonici