Charter Document - 05090166

Charter Document - 05090166


Charter Number: 05090166
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1050 - 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Scire volumus quosque futuros quod Raimodis quedam matrona spectabilis ad exitum veniens et multe quantitatis pecuniam diversarum specierum sancto Petro relinquens dimidiam coloniam apud sanctum Sequanum Helpricurtis dedit cum una ancilla Ne vero per succedentia tempora hanc elemosynam ulla oblivio valeat delere membranis deprecata est ad confirmationem tradere Signum Hugonis filii ejus Gertrudis filie ejus Regine filie ejus Landrici generi ejus