Charter Document - 05090131
Charter Number: | 05090131 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1059 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Heinricus igitur Rex Francorum cum jam morbo et senectute premeretur Philippum filium suum congregatis Francorum primoribus cunctorum consilio consortem sibi tocius Regni constituit inpositoque capiti ejus diademate Regem jussit appellari Anno autem primo Regni ejus Domnus Arduinus Lingonensis Episcopus pro solo orationum premio dedit sancto Petro ac Besuensi Congregationi laudantibus cunctis Canonicis duas prebendas quantum accipitur a duobus Canonicis sicut hic demonstrabimus Priscorum felix sollertia hoc salutiferum remedium providere studuit succedentibus sibi ut quod non poterant tempora meantia mandare posteris allegarent apicibus auctoritate fultus illius Principis sub cujus presentia firmatio foret cum scriptione cartis aut impressione sigilli Quod et nos providentes Ecclesie nostre filius et sancti Mammetis sacre concioni fore commodi qualiter unanimes sint effecti litteris adnotamus juxta tenorem utriusque partis Largitione itaque famosi Hugonis Presulis Lingonensis Ecclesie Besuensi adtributa est Ecclesia sancti Gengulfi martiris pariterque stipendium quem cum consequebatur is qui famulabatur in loco deserviens liminaribus sacris Non hec solummodo venerabilis Episcopus contradidit que prediximus verum etiam villam que vocatur Bannus jure perpetuo concessit Quod postea quidam indigne ferentes exemptum rebus humanis antequam venerabilis Arduinus decoraretur sede Pontificali auxilio fulti Girardi Prepositi sua procurantes non que Jhesu Christi redegerunt in potestatem ut possessum fuerat prius ab eis Quod venerabilis Arduinus insula Pontificali jam insignitus ut cognovit compati cepit pietateque qua affluebat universam congregationem rogare cepit ut qui villam abstulerant quam de precessor contulerat saltem misererentur Deo servientibus inibi et aliquam rem providerent ex quo sustentari possent Ecclesie alumpni Exegit denique ab eis in presentia Alberonis Abbatis Divionensis laudantibus cunctis Canonicis ut bis edentibus supradictis Canonicis quantum percipiebatur a duobus ex illis tantum susciperent et ipsi Monachi videlicet mane et sero et si semel cibum sumpserint eodem modo quo et supra quantitas tribuatur panis et vini ut accipitur a duobus Canonicis Quia vero peccunia tunc defuit qua debebatur consuetudinaria lege cibus preberi universis Ecclesie filiis conditione usi sunt tali ratumque visum est cunctis ut susciperent societatem que offerebatur illis pro commutatione cibi eo tenore ut si aliquis nuntiaretur exuisse hominem taliter celebraretur dies depositionis a Monachis sicut consueverant pro cunctis congregationibus sibi conjunctis Insuper et nomina eorum inscriberentur cum nominibus fratrum quo agnosci posset dies eorum anniversarii et celebrari a cunctis Et ut hec que diximus firmius teneantur a nostris eadem et ipsi laudavere agere pro nostris Ne quando ergo aboleatur in succedentibus sedis que conscripsimus presente viro venerabili Arduino Episcopo hujus sancte sedis subtus adnotamus ejusdem jussione Presulis nomina vivorum qui interfuerunt conditione tali Sign ejusdem Arduini Episcopi Sign Wilenci Archidiaconi Sig Rainardi qui cognominatus est Hugo S Rogeri Thesaurarii Sig Ewardi Decanis Sig Erlei Archidiaconi Sig Girardi Archidiac Sig Warneri S Gybuini Sig Hildigari Sig Milonis de sancti Lupi Sign Emmarrici Signum insuper omnium Canonicorum qui unanimiter laudaverunt in capitulo Actum Lingonis anno Incarnationis Dominice MLVIIII Ind XII Epacta IIII Quicumque autem hoc violare presumpserint vel aliquid abstulerint sancto Petro rectoribusque Besuensis cenobii contraire conati fuerint auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti beati quoque Petri omniumque sanctorum et nostra sint excommunicati anathematizati et a sorte justorum expulsi et eternaliter nisi digne satisfaciendo emendaverint dampnati Signum Oddonis Abbatis et omnium Monachorum ipsius cenobii