Charter Document - 05090123
Charter Number: | 05090123 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Betta uxor Hermuini Militis cum filiis suis tradidit unum mansum pro redemptione anime prescripti mariti sancto Petro Besuensi in villa cui vocabulum est Buxiacus ad integrum sicut tenuit Lambertus Major cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent tam in terris quam in sylvis et in pratis vel in pascuis sive in aquis Et ut hec donatio in perpetuum firma sit et stabilis his subscriptis testibus firmavit Hii sunt Wido Aldo Gonterius Otbertus