Charter Document - 05090113
Charter Number: | 05090113 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum esse volumus omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quod quidam Miles Gontardus nomine cum fratre suo Helgerio nos adierit deprecans ut eis aliquid daremus de terra sancti Petri in beneficio promittentes se omnimodis in servitio S Petri et nostro fideliter permansuros Quod cum diu peterent victi eorum precibus dedimus eis quicquid sanctus Petrus in villa que Colonica dicitur habebat quam dudum tenuerat frater eorum Heinricus cum Ecclesia in ipsa villa posita indicentes eis annuatim in festivitate sancti Petri censum duorum solidorum eo scilicet tenore ut tempore vite sue id ipsum quod dedimus tenerent post decessum vero eorum ad jus sancti Petri et Monachorum ejus rediret ita ut nullus posterum eorum ullo modo ex eo se intermitteret ni spontanea voluntate vel amicabili Abbatis aut Monachorum ejusdem loci concessione Si autem unus ex eis prior mortuus fuerit ejus pars statim ad nos revertatur nisi forte nostra spontanea voluntate iterum ei concessum fuerit Ut autem he convenientie firmiores permanerent hanc Kartam manu sua firmaverunt testesque fideles adhibuerunt Signum Gontardi Signum Helgerii Signum Oddonis Signum Rainardi Signum Saleconis Signum Bernardi Data II Non Junii