Charter Document - 05090112
| Charter Number: | 05090112 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1050 - 1070 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Manifestum esse volumus tam presentibus quam futuris quod quidam Miles nomine Walo pro redemptione anime conjugis sue vocabulo Addile dedit sancto Petro unum mansum allodii apud Tasnatum et alium apud Germaniacum qui persolvit in debito census dimidiam aminam frumenti dimidiam aminam avene unum sextarium vini unum porcum precii vi denariorum quinque denarios pro censu prati unam rotam et unum bovem tempore vindemie Dedit etiam servos Hunaldum cum uxore et infantibus suis et Mainardum et medietatem infantum ejus absque ulla calumpnia Et ut hec donatio perpetuum obtineret vigorem litteris peciit notum fieri et testibus corroborari Signum Walonis Signum Fulconis Signum Odilonis Signum Milonis Signum Warnerii Signum Widonis Signum Heinrici Signum Widrici Signum Warnerii
