Charter Document - 05090111

Charter Document - 05090111


Charter Number: 05090111
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Notum facimus karitati fidelium quia Miles quidam nomine Herembertus diu languoris molestiis pressus tandem cum sibi finem vite imminere sentiret ad memoriam beatorum Apostolorum Petri et Pauli in Besuensi loco se sepeliri rogavit quod et factum est Pro cujus anime absolutione pater ejus nomine Oddo eidem loco dimidium mansum cum dimidia mansione quia partem alteram frater ejus cum manso tenebat in villa que dicitur ad sanctum Mauricium cum terris adjacentibus pratis et sylva In ipsa et in altera villa Romania nominata cum legali traditione dedit et manu testium corroborari fecit quorum ista sunt nomina Hugo Theodericus Alelmus Johannes alter Hugo Teudinus Hemma Quem ipse in brevi tempore subsecutus non solum apud eundem locum est sepultus sed etiam sicut petierat Monachili habitu indutus hujus vite in bono fine diem clausit Post cujus obitum nos unum fediolum quem tenebamus filio ejus dedimus et tria jugera in commutatione accepimus et nostris terris junximus et duobus hominibus sub servitio ad manendum dedimus ex quibus unus servus ejus et loco dedit