Charter Document - 05090109

Charter Document - 05090109


Charter Number: 05090109
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Gertrudis uxor Girardi Militis de castro Fontis Venne cum filiis suis Girardo et Humberto tradidit unum mansum pro redemptione anime prescripti mariti sui et filiorum suorum ab ipso jam donatione facta sancto Petro Besuensi in villa cui vocabulum est Buxiacus ad integrum sicut videbatur tenere Rotbertus Major cum ipso videlicet Rotberto et uxore et filiis cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent tam in terris quam in sylvis et in pratis vel in pascuis sive in aquis Et ut hec donatio in perpetuum firma sit et stabilis his subscriptis testibus firmavit et firmare rogavit Hii sunt Aymo Olgerius Joffredus Librandus Oddo Arlebaldus Wido Aldo Reddidit etiam unum mansum quod dudum sancti Petri alodus fuerat in villa Patriniaco acceptis pro precio duobus militantium instrumentis que vulgo dicuntur Helmum et Osbergum