Charter Document - 05090108
Charter Number: | 05090108 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1008 - 1016 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Divina auctoritate inspirata nobilis matrona Ermengardis nomine sanctum Petrum sibi fecit heredem omnesque fratres Besuensis Monasterii Deo ac ipsi summo Apostolorum Principi servientibus suis usibus admisit reddens illis salva mentum de Bodens et de Lentileio atque de cunctis que ad ipsum salva mentum pertinent pro remedio anime sue ac senioris sui Hugonis filiique sui Widonis qui tunc fuerat defunctus quique ipsum salva mentum post mortem patris jure hereditario possidebat Cujus rei cooperatores fuerunt filii ipsius Hugo videlicet et Nerduinus simul Gibuinus qui adhuc vita perfruebantur Et ut hec traditio nota fiat futuris sicut est presentibus scripto mandare fecit ut quod post mortem testare non poterat testetur Karta servata in ipsius Monasterii arcario Hanc ergo ut inconvulsa permaneat testibus adhibitis subscripsit manu propria Ermengardis subscripsit Hugo Nerduinus Gibuinus Hii sunt testes []