Charter Document - 05090107
| Charter Number: | 05090107 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1055 - 1065 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum esse volumus omnibus post nos futuris quod Miles quidam nomine Sigefridus dederit sancto Petro ad extrema perductus ii mansos apud Flaciacum villam In uno quidem Erbertus manebat ejus servus et debet festivitate Omnium Sanctorum dimidium sextarium vini Nativitate autem Domini unum sextarium vini duos panes et duas gallinas alius vero in eadem villa conjacet desertus Tradidit etiam x diurnales terre in finibus ejusdem ville ad eosdem mansos pertinentes cum pratis sylvis et omnibus suis appendiciis Signum Ruzuidis uxoris Rotberti fratris ejusdem Sigifredi que hanc donationem loco ipsius Sigifredi super altare posuit Signum Oddonis fratris Mazilini Signum Willerii Signum Amalrici Signum Petri Clerici
