Charter Document - 05090105
Charter Number: | 05090105 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 - 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam mulier Sufisia nomine pro remedio anime filii sui Widonis quem ex Gisleberto suscepit dedit unum mansum sancto Petro in villa Bellifontis cum omnibus appendiciis suis et habet omnem consuetudinem in campo in aqua in sylva Servum etiam in eo habitantem nomine Martinum Alterum mansum apud Genevrerias cum omnibus appenditiis suis habentem consuetudinem in campo in aqua in sylva ea conventione ut XV jornales arabiles de alodo suo in fine ejusdem ville eidem manso ad perficiendum quod minus habebat adderet Servum quoque in eodem commorantem nomine Albericum cum uxore Fratburge appellata cum infantibus suis Et ut perpetuali fulcimento perduraret elemosyna horum testium subtus inscribi rogavit nomina Signum Sufisie Signum Eduini patrasti ejus Signum Warnerii mariti sororis ejus Sig Domni Oddonis Abbatis Sig Moronis Monachi et aliorum multorum