Charter Document - 05090104
Charter Number: | 05090104 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes presentes et futuri quia quidam Miles Rotbertus nomine pro timore et amore Dei delegavit ad locum sancti Petri Besuensis Monasterii quoddam mansum quod quedam matrona nomine Ermengardis et filius ejus Odricus Clericus destinaverant Cunjacet autem mansum illud in Mornado villa et habet ad se terras pertinentes cultas et incultas servos et liberos in eis manentes prata pomiferas arbores et aquarum cursus et recursus que omnia ad jam dictum locum sancti Petri destinavit atque restituit Et ut ex meliori voluntate hoc factum esset accepit a Monachis ipsius loci caballum unum et societatem in omnibus benefactis eorum et ex inde hanc Cartam fieri curavit quam propria manu firmavit et amicis atque parentibus suis tradidit firmandam atque laudandam Actum Besuensi Monasterio publice VI Idus Februarii Signum Rotberti qui hanc Kartam fieri mandavit Sig Oddonis Signum Gozfredi Sig Achardi et aliorum multorum