Charter Document - 05090103
Charter Number: | 05090103 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1057 - 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alius quidam Miles nomine Humbertus omni prolis fiducia destitutus tradidit Deo et sancto Petro ad locum Besuensem sanus et incolumis existens omnem hereditatem allodii sui que ei jure paterno cesserat absque contradictione hominis ullius Divisus enim erat jam a fratribus suis Hugone et Ulrico et unusquisque partem suam singillatim separaverat a fratre suo Quam donationem ad mortem perductus iterato confirmavit et calumpnia tores eterne maledictioni in ipsa mortis hora obligavit Omnem partem allodii in Altrisiacensi villa cum omnibus consuetudinibus in omni potestate Altrejaca in sylvis in campis in pratis Apud Villare etiam omnem partem sue hereditatis sicut ipse in vita sua tenuit Nova casa cunctum suum allodium sicut ipse possederat In Cinciaco vero similiter allodium suum cum omni consuetudine in aquis in campis in pratis in sylvis Calmetis nec non totum suum allodium sicut ipse in vita sua possedit Romaniaca etiam et Ponto cunctum allodium cum omni consuetudine in aquis in pratis in campis in sylvis Est etiam ibi molendinum unum cujus terciam partem sancto Petro tradidit Berie etiam omnem partem allodii sui in aquis in campis in pratis in sylvis In Comitatu Alsensi in villa que dicitur Velinniaco et in Villari Corcellis Bretoneria omnem allodium suum cum omnibus appendiciis in campis in pratis in aquis in sylvis Signum Domni Oddonis Abbatis Sig Moroni Monachi Sig Hugonis Monachi Sign Theoderici Monachi Sig Willelmi Comitis Sig Fulconis senioris Bellimontis Sig Gisleberti senioris Reseie Sig Wallonis senioris Berie Sig Odilonis Sig Wilenci Sig Landrici Sig Widrici Sig Rodulfi et Olgerii fratris ejus Sig Widonis Sig Tetzilini Sig Rotberti Sig Bernonis Sig Herialdi Sig Girardi Sig Isemberti Sig Hugonis Hanc donationem frater ipsius Humberti Hugo coram omni populo laudavit et omnem partem suam ex ipso alodo quia tantumdem habet post mortem suam sancto Petro concessit