Charter Document - 05090102
Charter Number: | 05090102 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam igitur Miles hujus nostre Regionis nobili prosapia ortus Olgerius nomine cum multis aliis loca Hierosolymitana expeciit sed in revertendo post multa pericula pro Christo tolerata felici ut credimus obitu lucem presentis vite reliquid Presentibus autem conviatoribus et audientibus sancto Petro Besue et ejus Monachis apud Vetus vineas unum mansum vestitum cum servo in eo habitante nomine Arnaldo delegavit ita sicut pater ipsius Arnaldi vocabulo Ademarus usque in diem mortis sue tenuit et eidem filio suo Arnaldo dimisit Uxorem etiam ejus nomine Tedindem cum filiis et filiabus simul cum eo dari jussit pariterque palmas quas testes peregrinationis sue a Jerico tulerat altari superponi rogavit Quam donationem conjunx ejus Tetburgis appellata et filii ejus libenti animo laudaverunt et suos homines laudare compulerunt Debet vero iste mansus porcum et arietem sex panes et tres sextarios vini carro peram et omnes consuetudines quas dominis persolvere debent servi Quos suos protulerunt testes signamus calamo omnes Signum Tetburgis conjugis ejus Sig Heinrici et Ulrici filiorum ejus Signum Tetbaldi Signum Aldonis S Formaldi S Nerduini S Humberti S Nerduini juvenis S Widonis Decani Sig Hugonis Prepositi Sig Rotberti Presbyteri Sig Johannis Sig Arengerii et omnium servorum ipsius apud mansiones conmorantium