Charter Document - 05090090
Charter Number: | 05090090 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Notum sit omnibus fidelibus tam vivis quam et futuris quod ego Gibuinus et neptis mea Eraungardis tradimus sancto Petro quattuor colonias in vico qui Altrisiacus dicitur pro remedio anime fratris mei Hugonis qui jam dictas colonias adhuc vivens B Petro destinaverat cum servis et ancillis quorum hec sunt nomina Rodulfum cum uxore et infantibus suis Abraham et Danninum fratres cum uxoribus et natis eorum Orrannum et Laibonem cum uxoribus et cum infantibus eorum Lambertum cum uxore et infantibus suis Erbertum qui adhuc erat puer Concedimus hec beato Petro libere cum omnibus appendiciis suis ut sicut a diebus Gibuini proavi mei et filii ejus Hugonis nec non et Hugonis patris mei stetit in nostra potestate sic permaneat in potestate sancti Petri ab ista die et deinceps pro remedio anime fratris mei Hugonis ut ipsi habeant consuetudinem quam ante habebant tam in sylvis quam in pratis aquis campis et cunctis confiniis Et ut nullus deinceps Major sive Foristarius vel Decanus de potestate Altriaci hominibus jam dictis vel natis eorum qui de progenie eorum per succedentia tempora exierint aliquam molestiam inferre presumat Et si per neglegentiam acciderit ut bestie istorum hominum sine custode in prato indominicato vel corvata incurrerit non cogantur per legem emendationem solvere sed tantummodo estimationem damni reddant Hanc eandem cum suetudine concedimus sancto Petro de duobus curtilibus quos ante habebat in eadem villa Item damus sancto Petro mansum unum in villa que Maxiacus dicitur cum appendiciis suis Preterea dimittimus et abnegamus omnes consuetudines quas pater meus et fratres mei Hugo et Wido accipiebant in villa que Bodens dicitur et in Lentiliaco pro remedio animarum illorum et nostrarum excepto coriatam quam pro sylva faciunt Et si quis heredum meorum [quod minime futurum esse credo] hec calumpniari temptaverit repetere non valeat et in dextera Dei Omnipotentis et authoritate Petri Apostolorum Principis anathema maranatha fiat Et ut hec Karta firma et stabilis permaneat manu propria firmavi nepti et sponso ejus Fulconi ceterisque fidelibus firmare precepi Signum Gibuini Sign Fulconis Sign Ermingardis Sign Bernardi Sign Widonis Archid Sign Richardi Sign Goffredi Sign Widonis Sign Odilonis Sign Odolrici Sign Wilenci Sign Leubranni Sign Milonis et Gosberti et Humberti et Lamberti et Ulgerii