Charter Document - 05090089
Charter Number: | 05090089 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1031 - 1040 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod ego Moronus cognomine timore Dei et timore peccaminum meorum tactus adii Besuense Cenobium ubi multorum sanctorum patrocinia continentur precipue sancti Petri Apostolorum Principis cum collega suo Paulo Apostolo ubi preesse dinoscebatur Domnus Abbas Olgerius Ibi ergo adstantibus quibusdam ejusdem Cenobii Monachis et fidelibus Christianis Deum timentibus quorum nomina subtus adnectentur feci me tonsorari et Monachum devovi sub norma Regule sancti Benedicti Confessoris permansurum Dedi ergo ad predictum Cenobium medietatem quicquid jure hereditatis possidere videbar Calmontisvilla vel ceteris circum jacentiis possessionibus in pratis in aquarum decursibus in sylvis molendinis sicut prefatus sum omnem medietatem per servum nomine Arnaldum quem dedi sancto Petro et per ipsum omnes servos et ancillas tradidi sancto loco astipulatione subnixa Actum publice Besua Monasterio Benedicto Preposito adstante Heldemanno Monacho Adelmo Monacho Oddone Monacho Girberga Comitissa Fontis Venne et aliis multis