Charter Document - 05090086

Charter Document - 05090086


Charter Number: 05090086
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1031 - 1055
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hildeberga presentibus et futuris manifesto quia filius meus Odilo immatura etate preventus diem clausit ultimum qui et sepultus est in cimiterio sancti Petri Besuensis cenobii Pro cujus anima simul et mea dedi ad ipsum locum unum mansum apud Fontenellas quem tenebam lege dotalicii in quo manebat quidam servus Hamedeus nomine ea ratione ut quamdiu vivam usu fructuario teneam et uno quoque anno festivitate Sancti Petri in vestitura duodecim denarios persolvam atque post meum decessum ad dominatum sancti Petri ejusdem loci sine omni contradictione pertineat Et ut hec donatio firma permaneat hanc Kartam ob noticiam posterorum fieri jussi et manu mea cum filio meo Joffredo coram testibus firmavi quorum ista sunt nomina Signum Landrici filii mei Signum Hagani Longi Signum Girardi Deujustrui Signum Humberti de Campanis Signum Rotberti de Baleneva Signum Oddonis Signum Aldonis Prepositi