Charter Document - 05090085
Charter Number: | 05090085 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1031 - 1055 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Helgerius cum fratre meo Guntardo beneficiis Domni Benedicti Prioris Besuensis Monasterii et Monachorum ejusdem loci provocati pro beneficio quod dederunt nobis in villa que Colonica dicitur dedimus sancto Petro in villa que Renavis dicitur de alodo nostro mansum unum habentem appendentia decem et octo jugera et pratum ad tria carra feni et usuarium sylve que ad eandem villam pertinet Ipsa autem terra ex una parte villam ingreditur ex altera strata publica que ad Campanias vadit terminatur tercia quoque nostro alodo concluditur Dedimus etiam et alium mansum in jam dicta villa Colonica habentem appendentia vi jugera et pratum ad unam carradam feni et usuarium sylve que ad eandem villam pertinet Ipsa autem terra ex una parte villam ingreditur ex altera terra Sancti Petri dividitur tercia terra Aremberti determinatur quarta autem proximo rivo concluditur Hanc autem donationem eo tenore fecimus ut tempore vite nostre cum predicto beneficio ipsam terram teneremus solventes pro ea censum duorum solidorum annuatim in festivitate sancti Petri Si autem unus ex nobis prior mortuus fuerit ejus pars statim ad eos revertetur nisi forte eorum spontanea voluntate iterum alteri concedatur Et ut hec donatio firmior permaneret hanc Cartam manu nostra firmavimus atque altari sancti Petri superposuimus Testesque fideles adhibuimus Signum Guntardi Signum Helgerii Signum Oddonis Signum Rainardi Signum Saleconis Signum Bernardi Data ii Non Junii