Charter Document - 05090084

Charter Document - 05090084


Charter Number: 05090084
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1031 - 1055
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego in Dei nomine vocatus Higmarus notum esse volo cunctis sancte Dei Ecclesie fidelibus et cunctis meis parentibus ac propinquis presentibus atque futuris quoniam sancte Religionis cultor eximius et Monasterii quod Besuense vocatur Almiclavigeri Petri sub nomine et honore dicatum Abbas nomine Olgerius cum pluribus sue dicionis Monachis adiit fundum nomine Gibriacum situm in comitatu Oscarensi mecum placitandi gratia pro quibusdam querimoniis quas inibi contra eum eram habiturus Considerans igitur predicti Abbatis et ejus cenobitarum in Dei servitio innocentie puritatem et per eos placare Deum mihi posse considerans consultu bonorum hominum qui aderant et premaxime Rotberti Monachi atque Otberti Militis necnon Heynrici sororii mei pro Deo et anime mee et patris et matris atque omnium parentum meorum requie beata perdono omnem querelam quam contra prefatum Abbatem ejusque Monachos habebam Servos meos Fulcherium et Albertum pro quibus calumpnia creverat absque ullo contradictore mea ex parte dono Deo et sancto Petro ad Monasterium Besuense monachis ibi degentibus quoad vixerint servituros et filios eorum quos habent et habituri sunt omnesque qui ex ei processuri sunt usque in eternum Hanc autem donationis Cartam fratri meo Bernardo et sorori mee Eve confirmare faciam et filio ejus Odiloni Si quis vero hanc donationem calumniare conatus fuerit non evindicet sed insuper iram superni judicis incurrens predicto loco decem libras auri coactus solvat Actum Gibriaco publice Signum Higmari qui fieri et firmare rogavit Sign Bernardi fratris ejus Sign Heinrici sororii eorum Sign Eve uxoris ejus Sign Oydilonis filii eorum Sign Otberti Sign Gisleberti Sign item Gisleberti Sign Waldrici Sign Humberti Sign Arnulfi Sign Widonis Sign Walterii Sign Otranni