Charter Document - 05090083

Charter Document - 05090083


Charter Number: 05090083
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti Quia meus humana labilis est et cito excidunt memorie res geste nisi Cartarum apicibus inserantur dignum ducimus nos minimi ea que nostris modo temporibus geruntur mandare posteris ne sicut premisimus oblivione depereant Notum esse volumus omnibus tam presentibus quam futuris qualiter Erembertus quondam Miles beneficium quod temporibus pristinis videlicet Domni Willelmi Abbatis seu Rodulfi Prepositi tempore visus est tenuisse reddiderit Hic enim Erembertus nobili ortus erat prosapia secundum seculi dignitatem sed propter intestina bella que inter falsos Christianos geruntur pene ad nichilum redactus erat ita ut beneficium unde agimus vendere vellet et manibus alienis tradere Quod nos agnoscentes fratres videlicet sancti Petri Besuensis dampnum esse arbitrantes si alienis manibus terram sancti venundaret ipsum advocantes in nostro consilio ammonuimus eum non recte agentem erga fidelitatem sancti Petri verum ipsud precium quod ab aliis cupiebat sibi tribui nosmet persolveremus Quod et factum est Nam ipse Miles adiens cenobium sancti Petri Besuensis Domno Olgerio Abbate presente et ceteris fratribus ejusdem congregationis adsumptis sed et aliis quam plurimis Deum timentibus Clericis sive Laicis adunatis in conventu ipsorum ante altare principis Apostolorum Petri Apostoli reddidit ipse et filius ejus Wido nomine accepto precio centum solidorum pro commutatione terre Non habens omnino neque ipse neque ullus heredum ejus aliquam occasionem repetendi quod si repetere presumpserit anathematis vinculo agnoscat se arceri auctoritate Petri Apostoli Beneficium vero unde res agitur diversis in locis continetur Nam in villa Luco nomine ibi terminatur dimidium mansum nichilomninus aliud dimidium Vendovera villa Tasnato unum mansum Genciniaco unum mansum Cinciaco unum mansum Testes sunt hii quos adnotamus Signum Widonis Decani Sign Hugonis Prepositi Sign Odolrici Belmontis filii Hugonis Comitis Sign Walterii Sign Odilonis Sign Haymonis Sign Alerici Sign Brunonis Camboni Sign Rainaldi Sign Rotmari Sign Hervei Sign Rainerii Sign Otberti Sign Humberti Actum publice Besua Monasterio anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi MXLIII Regnante Heinrico Rege in Francia Rotberto fratre ejus Burgundie imperante