Charter Document - 05090078
Charter Number: | 05090078 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | Undefined |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidam Miles Richardus nomine mente non inconvenienter pertractans et admodum timens sacri eloquii consilio fretus confidenter aggrediens illud Facite eleemosynam et ipsa orabit pro vobis et omnia munda sunt vobis Et Date et dabitur vobis atque similia Unde pro remedio anime sue celesti Janitori atque Apostolorum Principi sancto Petro Besue Fontis donavit mansum unum in loco qui vocatur Fontanellas Quod quidem conjux sua Radmodis nomine et filius ejus Hugo fautores libenter concesserunt immo amplius etiam se daturos sancto loco promiserunt Actum vero hoc publice in prefati sancti cenobio et super ejusdem altare Regnante Domino nostro Jhesu Christo cum Spiritu sancto in paterne Majestatis dextera anno Incarnationis ipsius MXXXVI Indict IIII Epacta XX pridie Kal Julii IIII feria III Lune in qua B Pauli passio celebre recolitur pridie Coapostoli ejus Petri festo debito honore peracto Rege Heinrico in sceptris Francorum agente Hugone vero in Pontificatus honore Ecclesiam regente sancte sedis Lingonice