Charter Document - 05090073

Charter Document - 05090073


Charter Number: 05090073
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1026
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Presentium ac futurorum pro certo karitas agnoscat quod Milo quidam de Tilecastro dedit sancto Petro sanctoque Prudentio pro remedio anime sue apud Fractum Montem unum mansum ad quem appendunt novem jugera de terra aratoria et una sectura prati Et ut hoc profuturum posteris foret et firmius crederetur litteris adsignare rogavit sub legitimis testibus Anno ab Incarnatione MXXVI Indict VIIII Epacta nulla concur IIII mense Julio Regnante Rotberto Francorum Rege Hii sunt testes Sig Widonis Sign Oddonis et fratris ejus Rotberti Sign Aldonis et filii ejus Milonis Sig Otberti