Charter Document - 05090071
Charter Number: | 05090071 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hujus itaque Hugonis ordinatione instante cum esset deductus ab Heinrico Rege juvene ad civitatem Linguonas cum magna ambitione nunciata est Regi mors patris sui Rotberti Regis qui regnavit annis XLI et ipse Heinricus Regni VI jam annum agebat Supradictus vero Hugo Episcopus cum suscepisset Episcopatum non fuit ut decuisset circa Dei Ecclesias sollicitus augmentator sed e contrario negligens et distractor Quapropter cum huic loco multas inportunitates inferret et exactiones insolitas et Domnus Ulgerius Abbas nullomodo ei vellet adsentire ipse Halinardum Divionensem Abbatem huic loco constituit Abbatem Qui veniens cum suis Monachis per violentiam Hugonis Episcopi Domnum Ulgerium Abbatem nostrum cum quibusdam ex nostris Monachis captos Divionem duxit suos autem Monachos hic dimittens non ad conservandum et edificandum sed ad destruendum et diripiendum que intus erant locum istum eis contradidit Quod postea claruit nam quadam vice simulantes se ituros ut vinum deferrent vas vinarium quod tunnam vocant plaustro superponentes ornamenta cum libris et thesauri maxima parte in vase illo reposuerunt Sed hujus ville homines hoc intelligentes maxime ex eo quia tonna erat nimis ponderosa eam aperuerunt et res nostras intus invenientes retinuerunt Ferunt quidam ex nostris tunc temporis excepta aliorum ornamentorum non minima quantitate XVII cappas cum textu Evangeliorum et cruce preciosissima Divionem a Monachis illis deportatas Factum est autem dum Domnus Ulgerius Abbas ita Divioni haberetur Monachi illius qui ex hoc loco dispersi fuerant notificaverunt ei quatinus ad exeundum de Monasterio se prepararet Illi vero mittentes ei equos cum quibus aufugeret competenti loco collocaverunt Quo comperto ipse de Monasterio exiens equos ascendit cursuque perpete castrum illud quod juxta nos est Bellimontem dictum expetiit Unde ipse cum suis Monachis Divionenses qui male locum istum invaserant expugnans vellent nollent ad propria redire coegit Ipse autem Ecclesie sue redditus et locum istum postea diu bene ac regulariter gubernavit