Charter Document - 05090067
Charter Number: | 05090067 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | Undefined |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit fidelibus Christianis presentibus et futuris post constructionem Besuensis Cenobii ab Amalgario Duce in honore Beatorum Apostolorum Petri et Pauli non parve amplitudinis predia inibi ab eo collata cum quibus et allodium quod dicitur ad Vetus vineas concessit In quo loco servorum Dei aggregans multitudinem sub regulari disciplina vivere paratos filium suum eis prefecit nomine Wandalenum Post multorum vero temporum curricula partim invasione hostium partim irruptione Hunorum a quibus idem locus quinquies traditur concrematus nec minus incuria Pontificum ut prius augmentum perpeti cepit detrimentum donec Betto Lingonensem adipisci promeruit sedem qui quandiu rebus humanis interfuit ut idoneus Pastor prefuit Quo decedente Albericus successor eligitur Quique per visitationem Apostolicam divina sibi opitulante misericordia ipsum locum in pristinum reparavit statum nec non suis ampliavit donis diuque in honoris perseveravit stabilitate et Religionis Postea autem utrum gratia beneficii an presumptionis Vetus vineas quidam Hugo tenuit quo defuncto iterum locus resumpsit et quietam ac solidam tempore Brunonis Lingonensis Episcopi possedit Post cujus decessum sicut cetera loca sanctorum locus Besuensis in direptionem cecidit Tunc qui videbantur pacifici predones sunt effecti Inter quos quidam Gerardus et frater ejus Lambertus de progenie suprascripti Hugonis progeniti quasi jure hereditario Vetus vineas invaserunt Sed cum tali invasione nihil proficerent tandem convicti justitia loco sponte restituerunt In qua restitutione si qua sibi ab antecessoribus rectitudo videretur sponte indulserunt tam pro remedio animarum suarum quam parentum suorum et pro promerenda indulgentia prede porcorum et arsure Fielinx ville quam injuste fecerunt adhibitis testibus qui restitucionem viderunt et satisfactionem Et ut hec restitucio et satisfactio memorialiter permaneat hanc noticiam fieri petierunt manu sua et horum testium corroboratam Signum Girardi Sig Lamberti qui hanc Kartam fieri petierunt Sig Helvidis matris eorum Sig Widonis et uxoris ejus Sig Walterii Clerici Sig Widonis Decani Sig Oddonis Sig Rotberti Sig Erlebaldi Sig Aldonis Actud publice apud Divionem castrum XIII Kalendas Marcii anno ab Incarnatione Domini MXXIII Regnante Rotberto Rege