Charter Document - 05090065
Charter Number: | 05090065 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1016 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Manifestum in cupimus tam presentibus quam futuris quod ego Lambertus gratia Dei Linguonensis Ecclesie Episcopus dedi Deo et Monasterio sancti sepulchri et sancte Marie quod est constructum ante castellum Fontisvenne a Girardo et Gertrude uxore ejus in terra casamenti nostri me laudante terram Arcionis curtis quam mihi ipse Girardus et uxor ejus pro commutatione terre casamenti nostri in qua Monasterium edificaverant reddiderunt Ergo illis rogantibus tradidi eam liberam Deo et sancto sepulchro et sancte Marie et sancto Petro ad Monasterium Fontisvenne eo tenore ut ipse particeps fiam eorum elemosyne Et quia ipsa terra de potestate Lovuncurtis erat separaverunt eam ab ipsa potestate et ex toto liberam fecerunt ut nullus ministerialium ipsius potestatis in ipsa terra amplius presumat accipere aut tollere et homines qui in illa terra habitaverint sylvam ipsius potestatis ad edificandas domos et faciendum sibi focum sicut ante utantur et pastionem ad suos porcos et alias bestias quas habuerint consuetudinaliter similiter utantur Et quicumque pro ipsa sylva aut pro ipsa pastione aliquid demandare presumpserit perpetua maledictione et excommunicatione feriatur Signum Lamberti Episcopi Signum Girardi Signum Gertrudis Signum Humberti patris Theoderici Signum Haymonis patris Widonis Burgundionis ville Signum Haymonis patris Manasse