Charter Document - 05090064
Charter Number: | 05090064 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1018 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Girardus Notum volo esse omnibus fidelibus adhuc in carne degentibus et in futurum venientibus me cum Gertrude uxore mea quandam partem hereditatis mee Lamberto Episcopo in escambio per unum conventum dedisse Erat quedam campestris terra subtus meum castrum quod Fonsventi vocatur in qua Monasterium construere volebam Videns ergo hoc me non posse adimplere sine Episcopi licentia tantundem terre dedi ipsi Domno meo pro eodem loco in villa que dicitur Arcuncurtis Terminatur autem ipsa terra in fronte terra sancti Petri Genovensis Ecclesie et circumquaque hereditas mea noscitur cum jacere Tali vero tenore tradidi ut locus ille in quo sedes constructa est Monasterii in honore sancti sepulchri et sancte Marie semper Virginis Abbatie Besuensi sancti Petri semper subjaceat et sub Abbatis potestate permaneat Si quis ergo contra hoc factum [quod non spero per Dei gratiam futurum] ex heredibus nostris aliquam calumniam inferre temptaverit coactus legibus in fiscum Regis persolvat unam libram auri Hec autem traditio omni tempore permaneat firma et stabilis quam propria manu firmavi et firmandam tradidi testibus subscriptis Signum Girardi Signum Gertrudis Signum Girardi Clerici Signum Humberti filiorum eorum Signum Haimonis Signum Otberti Signum Nocheri Signum Aymonis Signum Arluini Signum Nerduini Signum Willelmi Signum Lentilli Signum Arulfi Signum Otberti Normanni Signum Teubaldi Acta sunt hec Lingonis xvi Kalendas Maii Indictione ii Regnante Rege Rotberto tricesimo secundo anno et Hugone filio ejus iii Ego Odolricus dictavi ad vicem Beraldi Cancellarii die Jovis scripsi et subscripsi