Charter Document - 05090063

Charter Document - 05090063


Charter Number: 05090063
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: Undefined
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Omnibus Ortodoxe fidei cultoribus Luce clarius patet humanum genus tam diabolica seductione quam proprie nature fragilitate Creatorem suum cotidie offendere ejusque iram incessanter irritare juxta illud Apostolicum In multis offendimus omnes Et si omnes quod verum est offendere dicit neque cautos ac perfectos a generalitate offendentium excludit quanto magis nos omnino seculares qui Dominicorum vix preceptorum meminimus in quorumque actibus nichil pene nisi peccatum cognosci potest offendere credere debemus Multa et enim mala scienter perpetramus et in multa ignoranter incurrimus de quibus necessitas magna instat ut antequam ad districti judicii tribunal duci cogamur quomodocumque absolvi laboremus Et quia Dominicis et Euvangelicis verbis receptorem Prophete et justi mercedem Prophete et justi accipere instruimur si quem Dei servitorem quod nomine justi sonare videtur receperimus aliquantulam offensarum nostrarum sarcinam leviare existimamus Sed ne diutius in loquendo moremur jam ceptorum intentionem ad medium deducamus Ego Lambertus Dei gratia Lingonensis Ecclesie Presul notum in volo cunctis sancte Christianitatis filiis presentibus et futuris quod Girardus Fontisvenne Castri Dominus ante predictum castrum Monasterium in honore et memoria sancti sepulchri ac sancte Marie semper Virginis edificare volens ibi Monachos qui semper Deo serviant locare disponit Ad claustrum quoque et officinas ad hortum et horrea et ad cuncta necessaria ipsius loci componenda dat eis terram ab ulteriori rippa Venne aque que est Lingonis venientibus ad castrum sinistra usque ad sylvam que est eisdem dextera de altera vero parte a cruce que fixa est in media calme usque ad ipsum castrum per viam que ducit ad sylvam Et quia ipsum castrum cum adjacenti terra de casamento nostre Dioceseos noscitur esse per laudamentum nostrum concedit sancto Mammeti commutationem predicte terre apud Artionis curtem villam quam de hereditate Geretrudis uxoris sue contigit habere Quam etiam terre commutacionem pro remedio anime mee predicte laudo Ecclesie ut et ipse particeps fiam elemosyne Vult autem predictus Girardus hunc locum tali conventione construere ut in subjectione et in disciplina sancti Petri Besuensis atque Abbatis ipsius Ecclesie permaneat omni tempore Similiter quicquid ipsi loco ad presens dat et quicquid in futurum dederit vita comite et ceteri quique fideles pro remedio animarum suarum voluerint inpertire in predicta Abbatie Besuensis semper subsistat ditione Rogat etiam me obnixe Episcopali auctoritate confirmare ut omnium Militum defunctorum corpora que ab hoc Fontisvenne castro ab Besuam ut consuetudo eis est non potuerint portari in cymiterio istius loci a me consecrato consuetudinaliter tumulentur Cuncti etiam qui intra castellatum vel in ipso ambitu et receptu castellati mortui fuerunt in predicto sancte Marie cymiterio perpetua observatione sepeliantur Cujus peticionis intencionem fidelem et devotam intelligens libenter cum consensu omnium Archidiaconorum et aliorum fidelium quod poscit annuo et confirmo et sancto Petro Besuensi illum locum laudo et insuper hanc litterarum Noticiam fieri jubeo quam etiam propria manu firmo Quam peticionis firmationem sive conventionem ac scriptionem si quis perversa mente deceptus aliter mutare aut penitus evertere exorsus fuerit anathematis eterni et perpetue maledictionis vinculo vulneratus ac legis rectitudine convictus centum auri libras persolvat et que in ista Carta continentur inviolata permaneant Ego Lambertus Lingonice sedis Episcopus ut sit memorabile seculis hanc cartam fieri jussi et signavi Beraldus Suessionis civitatis Episcopus signavit Beraldus veteranus Archidiaconus et Abbas sig Girardus Comes Fontisvenne sig Bruno Archidiaconus sig Girardus Diaconus sig Gyrardus sig Hugo Comes sig Oddo Archidiaconus et Abbas sig Wido sig Rotgerius sig Hugo Cappellanus sig Item Hugo sig Rainoldus sig Acta publice Lingonas anno ab Incarnatione Domini MXVIIII Indict II Epacta XII Concur III mense Maio Regnante Rotberto Francorum Rege Ego Odolricus dictavi ad vicem Beraldi Cancellarii die Jovis scripsi et subscripsi