Charter Document - 05090062

Charter Document - 05090062


Charter Number: 05090062
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1018
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Notum esse omnibus volo quod ego Heinricus quicquid sanctus Petrus in Novavilla videtur habere quondam in beneficio tenueram sed a Brunone Episcopo sublatum Monachis est restitutum Sed ego post mortem Brunonis resanccivi unde Abbas Willelmus indignatus cum Monachis versis ad Lambertum Episcopum clamoribus compulsus sum Novamvillam intermittere Postea vero presumptione in humilitate mutata ipsum Lambertum Episcopum promerui adjutorem quo intercedente ipsam terram que tribus mansis et dimidio dividitur hac conditione Monachi mihi reddiderunt ut retenta corvata suis usibus et David et filio et Rainaldo cum terra quam tenent alios jornales haberem et carroperam et censum cum Eulogiis Monachi vero de hominibus receptum et placitum reciperent cum quo etiam quicquid super tria mansa et dimidium in ipsa villa inventum est Quicquid etiam assum est et in curtilis et terra arabili pratum quoque indominicatum et sylvam et molendina Hoc etiam mea promissione firmatum est ut ab hominibus preter legalem censum terre nec occasione hospitii nec nova necessitate aliquid exigerem Quod si presumerem iterum terram perderem nisi Monachos satisfactione placarem Hujus igitur terre indulto servitio militari nichil aliud a me exigitur nisi continua defensio contra predatores et fraudatores ejusdem Ecclesie Sed ne in hoc viderer gravari non contra potentiores sed contra equales michi genere et potestate et contra inferiores mihi in utroque in qua defensione si negligens comprobabor iterum perdendi terram conditione constringor Hanc ergo terram Noveville hac conditione receptam cum omni alia quam ex parte sancti Petri habebam id est Monasteriolum cum Ecclesia in ipso alodo sita et in Fracto monte mansum unum et in Wainart dimidium mansum In Manneio quoque quartarium unum pro remedio anime mee in jus ac proprietatem prebende Monachorum retrado et omnes posteros meos alieno et in omnibus bonis que ex parte sancti Petri pro beneficio tenui ne jus hereditarium requirant exheredo et ad excludendam requirende hereditatis occasionem omne quod habui per hanc carte Noticiam coram positis testibus reddo Ego quoque Lambertus Lingonice sedis Episcopus hujus redditionis testis adsisto Et quia mea dispositione id actum est ut ad prebendam Monachorum redeat Novavilla et omnis alia terra quam Heinricus tenuit in beneficio gratanter confirmo Et ne ulterius beneficiali more post obitum Henrici ab usibus Monachorum subtrahatur interdico et authoritate Patris et Filii et Spiritus sancti cum invocatione sancti Petri Apostolorum Principis consentientes et subtrahentes excommunico Signum Lamberti Episcopi Signum Beraldi Signum Rotgerii Signum Widonis Ego Heinricus propria manu firmo testesque adhibeo Signum Girardi Comitis Signum Milonis Signum Oldebranni Acta sunt hec Tilecastro publice presente Domno Lamberto Episcopo Anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi MXVII Indictione XV Regnante Rotberto Rege Francorum mense Febroario