Charter Document - 05090056
Charter Number: | 05090056 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Item alia quedam femina Heremburgis dicta pro anima sua animabusque seniorum suum seu filiorum dedit Deo necnon sacrosancte Ecclesie in loco qui Besua dicitur in beati Petri Apostoli honore dicate quasdam res juris sui scilicet colonicas quattuor sitas in pago Lingonico Quarum in villa que dicitur Lu ad sanctum Martinum tres sunt Has igitur tres cum servis supermanentibus jam dicte dedit Ecclesie eo pacto ut in vita sua jure usuario eas possideret post obitum vero suum ad illius Ecclesie Rectores perveniant Alia autem colonica sita est in eodem pago in villa que dicitur Fractus mons Hanc jam dicte Ecclesie in vestitura tradidit ut Rectores ejusdem loci teneant et possideant Nomina vero servorum et ancillarum his in terris degentium hec sunt Stephanus et uxor ejus Deodata et filii eorum Mainardus Leotasius Danucia Ermengarius Rainardus Ernuicia Mainardus Bernardus Fulgerius Rotrudis Olosma Has igitur cum servis et omnibus appenditiis sancte Ecclesie predicte cui Domnus Guillelmus Abbas preerat jam dicto Conventui concessit pro his quorum superius memoriam feci necnon pro anima Leudonis qui ei has contulit Signum Heremburgis que fieri et firmare precepit Signum Lebaldi Presulis Signum Adalardi Presbyteri Signum Joannis Levite Signum Haymonis Levite Signum Constantini Data per manum Rannulfi Levite VI feria primo die mensis Januarii Regnante Roberto Rege