Charter Document - 05090048

Charter Document - 05090048


Charter Number: 05090048
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1008 - 1016
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum apud Lingonicam sedem nostram Ego in Dei nomine Bruno Episcopus nostrique Archidiaconi collecta Dioecesis nostre filiorum multitudine generalem ageremus synodum adiit presentiam nostram quidam Monachus Besuensis Monasterii nomine Benedictus premonstrans cartulam quam ante fecerat Miles quidam nomine Gyrardus ex consensu uxoris sue nomine Gertrudis et filii sui Humberti reddens ad jam dictum locum decimas cujusdam Ecclesie in comitatu Adtoariensi Nova scilicet villa sub honore sancti Prudentii consecrate Quam videlicet cartulam omnes pariter audientes firmavimus atque laudavimus Et quia eadem Ecclesia in predio prescripti Monasterii erat constructa decrevimus atque statuimus ut decime ipsius omni tempore jure hereditario ad idem devenirent Monasterium nullo de nostris successoribus neque de heredibus predicti Gyrardi contradicente neque calumpniam faciente Si quis hoc testamentum calumpniatus fuerit repetantur ab eo cuncta delicta usque ad novissimum quadrantem Actum puplice Lingonis Nomina testium qui hoc firmaverunt testamentum Lambertus prepositus Teudo Abbas et Archidiac Beraldus Archid Item Beraldus Archid Bruno Archid nepos Domni Brunonis Episcopi