Charter Document - 05090047
Charter Number: | 05090047 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | Undefined |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Per idem tempus quo Domnus Guillelmus Abbas Besuense regebat Monasterium Miles quidam nomine Gyrardus cognovit se non recta consuetudine accipere decimas cujusdam Ecclesie ad ipsum Monasterium pertinentis que in Comitatu Adtoriense loco nuncupato Nova villa in honore S Prudentii est consecrata eo quod decime illius Ecclesie ad alteram quasi matrem transportabantur Ecclesiam constitutam in villa que dicitur Frasnetum Cum igitur apud Castellum suum cui nomen est Fonsventi VII Kal April resideret reddidit pro remedio anime sue et uxoris filiique sui nomine Humberti ipsas decimas ad jam dictum Monasterium cui ipsa jure hereditario subjacebat capella Hoc autem factum est sub presentia et consensu uxoris sue nomine Gertrudis et predicti filii sui Humberti atque ut nemo de heredibus vel successoribus eorum jam amplius ipsas decimas repetendi haberet licentiam hanc fieri noticiam jusserunt quam si quis calumpniatus fuerit perpetue excommunicationis feriatur anathemathe Nomina testium qui hanc noticiam firmaverunt hec sunt Theodericus Humbertus Aymo Joffredus item Humbertus Arembertus Gybuinus Mainfredus item Haymo Wido Presb Deodatus et alii quam plures illustres viri qui omnes testimonium firma ratione prebuerunt melius et rectius jam dictam Ecclesiam per se debere stare cum decimis suis in parte et possessione Besuensis Monasterii quam alteri cuilibet subjacere Ecclesie