Charter Document - 05090044
Charter Number: | 05090044 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0980 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab Incarnatione Dom DCCCCLXXX indictione VIII Regni Lotharii Regis XXV anno dedit idem Rex Brunoni Remensis Ecclesie Clerico suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti Episcopatum Lingonice civitatis Ordinatus est autem idem Bruno Episcopus per manus Burchardi Lugdunensis Archiepiscopi in Ecclesia sancti Stephani viginti quatuor gerens annos etatis et eodem anno susceptus est a Clero Lingonice urbis ab Incarnatione videlicet Christi DCCCCLXXXI His assecutus Episcopatum omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni Pastoris Monasteria igitur ipsius ad Diocesim pertinentia in spiritalibus religione in temporalibus necessaria pene adnullata gubernatione considerans cepit querere quatenus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare Cum vero de hujus Besuensis Monasterii multimodis desolationibus dissereremus diximus prout memorie occurrere potuit secundum quod in scedulis veteribus invenimus sexies desertum et fere adnullatum fuisse Verumtamen postea diligentius cetera perscrutantes invenimus hunc eundem locum ab Hungris combustum quinquies quippe cui nullum erat a terreno principe defensaculum nec loci ad resistendum inimicis munimentum Harum combustionum due quo tempore evenerint notum nobis est Anno namque DCCCCXXXVI Incarnati Verbi venerunt Hungri in Burgundiam mense Julio Iterum anno DCCCCXXXVII Incarnati Verbi Lucdowico filio Karoli uncto in Regem et nondum eodem anno evoluto Hungri venientes per Franciam et per Burgundiam atque Aquitaniam devastaverunt omnia que vastatio in tantum huic loco obfuit ut per LI annos usque ad annum scilicet Incarnati Verbi DCCCCLXXXI quo Domnus Bruno Lingonensi Ecclesie preficitur Episcopus respirare ad priorem statum nequiverit Videns igitur Domnus Bruno Episcopus statum hujus loci et Abbatiam sancti Benigni Divionensis in ambiguo positum supplex adiit Domnum Majolum Cluniacensis Monasterii Abbatem multaque prece poposcit quatinus ejus auxilio quivisset eas reparare in melius et interius Religionem et exterius possessiones Cujus precibus flexus []