Charter Document - 05090043
Charter Number: | 05090043 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0888 - 0898 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eodem tempore quidam homo nomine Karlus et uxor sua Retrudis dederunt Besuensi Ecclesie et Abbati Walcaudo res proprias sitas in villa que dicitur Lucus habentes terminationes de uno latere terram sancti Vincentii de alio stratam publicam de una fronte fiscum de alia fronte conturnum vicinorum Similiter dedit in ipsa fine jornalem unum et peciolam de terra et in alia fine que dicitur Campania dedit jornales duos In alia autem fine que dicitur mons Mainberti jornalem unum et peciolam de terra In alio vero loco dedit ubi possunt seminari de tritico modii octo et ancillam nomine Mainbergam tempore Regis Oddonis Defuncto igitur Agrimo Episcopo successit Warnerius Episcopus Hic petentibus Monachis cenobii hujus beatum Prudentium Martyrem retulit de Divioni cum innumerabilibus Clericis diversi ordinis a plebe innumerabili utriusque sexus cum honoris tripudio susceptus est Denique monachis predicti cenobii cum infinito populo eminus a Monasterio ei obviam occurrentibus cum inmensis laudibus receptus est anno Verbi Incarnati divini DCCCCXXI IX Kalendarum Octobrium die Defuncto autem Walcaudo Abbate Walcadus successit sed et isto obeunte Galcaudus successor efficitur sed et isto defuncto successit Abbas nomine Milo postmodum Matisconensis Episcopus qui nichil boni in hac domo gessit Obeunte autem Warnerio Lingonensi Episcopo successit Gotselmus in Episcopatus honore anno I Regni Rotberti De quo quia mentio facta est oportet dicere quomodo Regnum acceperit Oddone Rege defuncto Rotbertus frater ipsius sperans [] Defuncto autem Gotselmo Episcopo successit ei in Episcopatus honore Letericus Episcopus post hunc Ericus Deinde Achardus Atque post Widricus Transierunt sub his Pontificibus anni ferme XL et amplius in quibus semper in deterius processit hujus loci status Episcopis et Abbatibus alia magis quam id curantibus Rodulfo Rege defuncto absque liberis []