Charter Document - 05090019

Charter Document - 05090019


Charter Number: 05090019
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0870
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Cum resideret venerabilis Episcopus Isaac in Kathedra Episcopali villa Basiaco omnisque clerus ipsius promptus undique ad eum congregaretur caterva quoque admodum nobilium Abbatum cum Archidiaconibus et Presbyteris cetuque universo in Synodo generali quiddam de causis Ecclesiasticis ordinatura inter cetera sancta colloquia que pariter habuerunt altercatio quedam exhorta est inter Ansuinum sancti Martini Luensis Presbyterum et Adalardum ejusdem villule sancti Marcellini Presbyterum de decimis ipsarum Ecclesiarum loquente Ansuino quod omnis decima cum integritate ab antiquo sue foret Ecclesie que e contrario profitente et toto annisu Adalardo reluctante sue Ecclesie prorsus magis esse debere continuo itaque in ipsa synodo exurgentes testes valde preclari et idonei superius memorati Ansuini Presbyteri qui veris indiciis Adelardum refutantes approbaverunt et definierunt secundum quod antiquius fuit stare debere scilicet Magenardus Abbas et Archidiaconus Otbertus qui eodem Archidiaconatus fungebatur officio Arnoldus eodem florens honore Isaac Fredradus Adalmannus Evorinus et omnis fere synodus horum veridicorum testium testimoniis satis confirmatus et roboratus est Presbyter Ansuinus et taliter uterque eorum querele hujus finem accepit Aucta sunt hec anno Dominice Incarnationis DCCCLXX Indictione III Regnante Karolo Rege Ecclesiam autem Lingonensem regente venerabili Isaac Pontifice