Charter Document - 05090016

Charter Document - 05090016


Charter Number: 05090016
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0860
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Defuncto igitur Walcaudo Abbate Warinus successit Hujus itaque diebus quidam homo Baldricus nomine pro remedio anime sue et genitoris sui nomine Romani reliquorumque antecessorum suorum dedit sancto Petro unum mansum qui est in Luco superiori vel in ipsa villa Lucensi cum omnibus appenditiis suis et habet terminationes ex uno latere et de una fronte terram sancti Marcellini et ex alio latere et de una fronte fiscum similiter De rebus autem suis que sunt site in ipso pago et in fine Lucensi seu in ipsa villa Luco mansum cum supra positis campis pratis curtiferis sylvis pascuis pomiferis et uno molendino in Busceria aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus accessibusque omnibus quicquid de parte genitorum suorum vel quicquid per instrumenta kartarum conquisivit totum jure perpetuo eidem cenobio tradidit Post aliquantos autem annos veniens quidam Utlaius nomine ante Evam dominam suam in campo limito proclamabat quod partem habere deberet in molendino quem Josmundus Clericus et frater suus Baldricus dederant sancto Petro in Luco absque ullius contradicto Jussit itaque Eva fidelibus suis ut irent com predicto Utlaio ad Monasterium Besue pro tali causa inquirenda Venit ergo Aldricus a partibus Utlaii cum ceteris quam plurimis movens rationem de predicto molendino contra Abbatem vel Monachos Itaque Monachi testes habuerunt quam plurimos e contra Utlaius nullum inde habuit testem quia omnes eum sciebant esse mendacem Sicque spe sua fraudatus quicquid calumniabatur totum Monachis dimisit ac wirpivit Postea vero Teutbertus Abbas qui supra memorato Warino successerat ipsum molendinum Utlaio ea ratione recondonavit ut si in deterius devenisset XXX solidos persolveret Habet autem idem molendinum terminationes de ambabus partibus Tilam et ex una fronte Isaccus et uxor ejus tenent et de alia fronte est exitus et regressus et semita que ad ipsum farinarium pergit